821
ANTIGRAMANIA. 423
cere, si quid moliri velint. Cum itaque natu¬
ra mitia dederit, quae per experientiam co¬
gnita habemus; nec necessitas malo nodo
malum postulat cuneum: diligenter & vim &
quantitatem & defensionis modum cum re¬
liquis aestimamus, pergimusque a delibera¬
tione alacriter, nihil morantes turbas leues,
quandoquidem nullum conficitur bellum
sine aliquo motu. Ingrauioribus necessitas
nos excusat. Haec & Paracelsici non igno¬
rant. Sed tibi calumniosum odium oculos
praestrinxit, & mentem ligauit, ne videre &
iudicare recte possis. Cum ergo dicis si re¬
primerent; nulla veneni indicia inter pur¬
gandum apparerent; reponimus tibi pri¬
mum elenchum accidentis. Potest enim
liquid euenire quod humana diligentia ca¬
ueri non potuit. Deinde a te inuido iudicari
solet venenatum hoc, quod reipsa non est.
Non enim quaeuis turba in corpore a vene
no est. Nec omne purgans, excitat turbas,
nec semper & in omni corpore, idem ope¬
ratur modo eodem, vt dicebat & Hippocra¬
tes. Insuper etsi appareant indicia veneni; non
tamen negatur correctio. Nam haec adhibetur
ideo, vt si non tota tollatur noxa, mitigetur
tamen, ne in grauius malum pręcipitet. Itaque
& elenchus consequentis a te committitur.
Quę recenses in assumpti probatione partim
malitiose detorta sunt ab elencho [GR]κατάτι[/GR],
partim
Dd 4
Aliquae com¬
motiones in
purgando ne¬
gliguntur.
Non a vene¬
no est omnis
turba corpo¬
ris.