821
422 ANDREAE LIBAVII D.
corpore operaturum sit, in quo prohibe¬
mus [GR]τὸ ἄγαν[/GR], facientes more militari, vbi non
raro vt grauior hostis pellatur, mitior con¬
ciliatur; & postquam victoria obtenta est,
dimittitur cum bona pace; vel vbi coniun¬
cta virtus salutifera est; quae tamen à mali¬
ciosa separari omnino non potest illa salua.
Fit ergo vt aliquid tentent illae vires, sicut
hostis contra hostem conductus non omnino
conducenti parcit, & necesse est contrario
medicamento, nobis aduersantemmorbum tol¬
lere, oppositis copiis his, quae per se quidem
naturam infestant, at dum hostem inueniunt, &
ipsa à natura auocantur & reprimuntur si¬
mul, ita tamen vt penes ea sit victoria non ad
abolitionem naturae sed morbi; natura autem
liberata illorum pugna emergens in actum,
irritataque vtrumque profliget & corpore ex¬
turbet. Hinc euenit vt corpora interdum in
conflictu commoueantur magis, praesertim
vbi non satis patent viae implicitumque ma¬
lum altius radices egit, nec potest arce sua
emoueri nisi violente; aut aliquis error con¬
missus, aut symptoma nouum, vel nouus
morbus ante inde prehensus emergit &c.
veruntamen in electione eius medicinae
consulimus experientiam & rationem, ite¬
rum more boni imperatoris facientes qui
cum hosticis copiis vti cogitur, eas sumit
quas non saeuiter & crudeliter furere per¬
spectum habet, aut quas facile possit coer¬
Motus corpo¬
rum medi¬
camento.
Electio medi¬
cinae.