821
428 ANDREAE LIBAVII D.
purgantem & malignam, sed vacuationi
inseruientem, vt illa, quae oleosa pingue¬
dine lubricant intestina, & mollem transitum
fecibus parant. Item quae humiditate ex¬
plicant, laxantque; & quae acredine aliqua
excretricem stimulant. Alia etiam dicun¬
tur astrictoria vi inferiora propellere: alia
calore pigritiam frigidam soluunt; alia mol¬
liunt dura, dantque excidendi occasio¬
nem, &c. In hoc primo genere per se nihil
est deleterij aut venenosi. Alterum genus
eorum est, quae qualitate purgant, eaque
aut manifesta, vt lubricitate, calore, salse¬
dine, amaritudine, tenuitate, vi abluto¬
ria, & extersoria, & aliis, quae quanquam
sine quanto non sunt, quia tamen non po¬
tissimum quantitate id efficiunt, huc re¬
uocari solent, licet non multum referat;
Aut occulta, quam vocant materiae vim,
aut totius substantiae. Et haec deleteriorum
in censu habentur a Galeno, & distribu¬
untur secundum deleteriorum ab illo de¬
signatam rationem in duas classes, quarum
vna est earum, quae non quauis dosi sunt
talia, sed excedente: vnde & deleteria quan¬
titate solent vocari; veluti cum Rhabarba¬
rum bonum sex drachmarum pondere in¬
terimit. Altera classis est tota substantia
talium, quę etiam minima quantitate sunt
interneciua, licet non semper ad finem per¬
ueniant,
Purgantia
quanto &
quali simul.
Qualitate
purgantia
manifesta.
Occulta.
Deleteria.
Deleteria
quantitate.
Deleteria to¬
ta natura.