821
430 ANDREAE LIBAVII D.
impuro, ita vt separato prorsus veneno,
essentia restet purissima & maxime salu¬
taris. Praeterea cum laudat Galeni iudi¬
cium de purgantibus, approbat illud. At
Galenus depurgantibus per se sentit,
quod habeant aliquid naturae inimi¬
cum, ea ipsa ratione, qua sunt purgantia.
Neoparacelso ergo purgans per se vene¬
natum est. Si omnia purgantia sunt vene¬
nata; & venenum a Spagiro separatur, nec
in vsum venit; Ergo Spagirus non vtetur
purgantibus? Si etiam non adhibet nisi es¬
sentias; & vis purgans venenata, est in cras¬
so corpore, quod obiicitur: iterum tota
alchymia ignorat purgantia. At non tan¬
tum specificum purgans a Paracelso descri¬
ptùm est, sed & omnes pene Paracelsista¬
rum officinae sunt plenae extractionibus
Rhabarbari, Aloes, Turpethi, Esulae, &c,
vitri antimonij, mercurij praecipitati, vi¬
trioli, salium, &c. Contra ista ergo con¬
sequens est, aut corporibus vti Paracelsi¬
cos, si in illis vis purgans venenosa est: Aut
purgans, qua tale, non venenatum esse, sed
habere saltem adiunctum venenum, quod
separetur cum corpore. At hoc repugnat
tum Galenicae sententiae, tum chymicis
rcliquis, tum experientiae. Nam si Gale¬
nus purgantia venenata censuit in inte¬
gro propter effectum: magis ea talia iudi¬
cabit
Paracelsici
axioma ad¬
uersatur
ipsi.