821
ANTIGRAMANIA.
445
ptum reliquit Matthiolus. Rusticus ille
antidoti Saxonicae inuentor, non simul &
serpentes aliaque venena vorauit, & an¬
tidotum; sed hanc post illos. At antido¬
tum anteuertit. Sumpta autem haec omnia
sunt non extracta, sed corpulenta. Ita The¬
riacam suam probant Agyrtę. Verum & de
velocibus aereisque venenis non raro ali¬
ter se res habet. Qui enim in peste iam pa¬
tientes liberati sunt; in illis aereo veneno
celerior fuit alexiteriorum virtus. Oleum
carauitae etiam foris illitum interna supe¬
rat venena. Quaedam venena tarda sunt,
vt vix diuturno tempore iugulent, vt ve¬
nenum canis rabidi & alia. Haec sanat an¬
tidotus ex cancris fluuiatilibus, vt vocan¬
tur, non nostratibus, sed italicis breui tem¬
pore, nisi ad hydrophobiam peruentum
sit. Verùm non tantum integra adhibemus,
sed & extracta. Inde est acetum Bezoardicum [sic];
aqua Theriacalis, Balsamus sulphuris: sa¬
les Theriacales, & alia, vt suo loco patet.
Contrarium ergo potius simpliciter in as¬
sumpto verum est, etiam cum de pericu¬
losissimis venenis accipitur, modo depre¬
hendatur malum tempestiue; & occurra¬
tur ei. Si non deprehendatur ante vltimum
articulum, Paracelsica aeque inutilia sunt
ac Galenica. Non autem nos tam stupidos
putet, vt veneno celeri opponamus tar¬
dum
Vide de Be¬
zaaris exa¬
mine ca: clu¬
sii notam in
Sartiam.
Item de Ta¬
baco Nicola¬
um Monar¬
dis &c.
Diu operatum
venenum
saepe breui re¬
medio profli¬
gatur.
Galenici ex¬
tracta vsur¬
pant.