821
ANTIGRAMANIA. 449
Assumptum illustratur reboraturque
minore. Nam cibos bene coctos non
potest separare, nedum venena.
Complexio consectario ampliatur a di¬
sparato: quod sc: ea sint danda quae
per anatomiam essatam seu spagiriam
prius sint mundificata, digesta, & se¬
parata; & ex consequente quod me¬
dici debeant digitos polluere, annu¬
los ponere, laborare; nec potioni¬
bus insanis aegros excarnificare. Haec
ille.
Hic paralogismus in speciem valde plau¬
sibilis est; totus posset concedi suo sensu.
Sed quia opponitur Galenicis correctu¬
ris, & ex hypothesi, quod corrigentia cor¬
pora, vt & corrigenda, per quae fit sanatio
à nobis, sint venenata, dimanat; non ita
est praetereundus. Propositionem de¬
terminamus ita; si nec per se, nec cum aliis,
vel ab aliis adiutus impos est. Item si id quod
datur actum nullum habet, & datur non
alterandi gratia sed nutriendi, aut si actus
eius tam remotus est, vt non possit cito
produci. Assumptionem de vero veneno
concedimus: at de eo quod Neoparacel¬
sus appellat quodque venenum non est,
falsam dicimus, & non solum elenchus
[GR]κατά τι[/GR] committitur, sed & contradictio
implicatur. Cùm enim correctae medici¬
nae ven¬
Ff