821
448 ANDREAE LIBAVII. D.
Spagiria solitam decantat naeniam chor¬
daque frequenter oberrat eadem. Sed ec¬
ce, qua fiducia homo? persuasum habe¬
bamus dudum, eum si non corporum, at
essentiarum seu per essentias factam cor¬
rectionem more omnium Chymicorum,
etiam eorum, qui sequuntur Paracelsum
admittere. Tantum id non facit, vt omnem
repudiet, solique praeparationi totam
mendandi virtutem assignet. Bene atten¬
dit homo callidus illud Pythagoricum: in
via publica ne ambules. Quomodo enim
authoritatem suam sartam tectam con¬
seruaret, si cum Paracelso, Dornaeo, Thur¬
nesio, Quercetano, Vlstadio, Lullio &
liis sentiret? Alterum agit Paracelsum. Erit
Elias Artista, de quo ille est vaticinatus. Sed
si veri Chymici admittunt correcturas a
necessitate rei coacti, & imbecillitate hu¬
manae potentiae: Neoparacelsus procul
dubio adulterinus erit Chymicus. Arguit
porro in hunc sensum.
Quod ventriculus aeger non potest per¬
ficere, id ei non est obtrudendum.
Digestionem & separationem veneni
ab essentia corporum corrigentium
& corrigendorum non potest ven¬
triculus aeger perficere.
Ergo haec ei non sunt obtrudenda in¬
tegra.
Assum¬
Paeraecelsi¬
cus repudiat
omnem cor¬
rectionem.
Paracelsi¬
cus hic Chy¬
micus adul¬
terinus.