821
452 ANDREAE LIBAVII D.
est idonea & sufficiens ad medicinam in
ctum vocandam; licet etiam tertium ac¬
cedat ex reliquorum membrorum actio¬
ne. Non tamen repudiamus veram Chy¬
miam, quae nobis commodos facilesque
ad robur succos subministrat, & olea, &
reliqua. Ast Neoparacelsicum consilium
vilius Alga est. Quid enim? Finge & refin¬
ge medicinam adhibendam in aludele sub¬
limatorio, coque & expurga. Si illam re¬
spuat ventriculus longe vehementius no¬
stra integra; quid aget medicus ille bonus?
Dabit nempe securus; (nam natura omnia
recte aget) Elleborum tali. Sed non est vt
de his plura afferamus. Mundiciem no¬
stram nobis exprobrat; viuat ergo is vt ca¬
nis immundus, scarabaeus, amica luto fus.
Placebit aegrotis, carbonariam olens prae
pharmacopolio, sicut magister eius Para¬
celsus. Annulos ponere iubet, quasi vero
hi ipsi sorderent. Vulcania tractare prae¬
cipit: quod nos, si non omnes, at plurimi,
& si non ipsi, per ministros tamen opera¬
mur, puditum istum monitorem non
desideramus. Caetera conuitia mittimus.
Coccysmi enim sunt. Instat vlterius, nos
naturae imponere maiora viribus; idque
hoc argumento, quanquam multis tauto¬
logiis & ineptiis implicato, vt vix expedi¬
re potuerimus.
Qui
Non Chymi¬
ca repudian¬
tur, sed Pa¬
racelsica ad
coruos able¬
gantur.
De mundi¬
cia Galeni¬
corum & la¬
bore.
An Galeni¬
ci naturae im¬
ponant ma¬
iora viribus.