821
ANTIGRAMANIA. 453
Qui ventriculo debili dat cruda indi¬
gestaque, & quae seipsa non possunt seruare:
is maiora viribus imponendo eum opprimit.
Galenici ventriculo dant cruda indige¬
staque & quae breui corrumpuntur.
Maiora ergo viribus ei imponunt.
Assumptum probatur primum, quia dent
forma solita, quę habeat res non alienas
ab impuritatibus, nec spagirice separa¬
tas. Deinde ea quae paululum asseruata
putrescant. Illustratur hoc opposito quod
Chymica a putredine libera multos ser¬
uentur annos, tanto dissimilia illis. In¬
super quod ventriculo etiam nauseanti
& mirifice reluctanti non parcant: quod
ipsum illustratur consequente effecto;
quod scilicet ita interficiant homines,
non considerando quintum praeceptum.
Est & propositionis aliqua explicatio
per comparationem a maiore: dum di¬
cit multo minus seruabunt alia.
Diu immoratur Neoparacelsus in arre¬
pta semel cruditate, quę iam satis est confu¬
tata & ad purum excocta. Ridiculus autem &
ineptus fit magis magisque. Quae enim pro¬
positionis esse veritas potest, si cruda illa
sint, quae non in vulcania taberna Chymi¬
ce sunt elaborata? An ne potum quidem ad
mittet misero febricitanti, nisi per aquas de
stillatas? At deprehendimus his non raro of¬
fensum
Ff 3
Ventriculo
debili inter¬
dum etiam mi¬
nus competunt
Chymica
quam inte¬
gra.