821
456 ANDREAE LIBAVII D.
putredine. Quo citius ergo quid putrescit
caeteris paribus, eo citiorem nutritionem
concluderet. Assumtum fallit elencho
[GR]κατά τι[/GR]. Finge id facere Galenicos. Si cum
ratione faciunt, tantum abest vt peccent,
vt potius Neoparacelsum aliter sentientem
erroris turpis accusare iure possint. At
non semper faciunt. Dant enim ęgro ven¬
triculo non raro etiam ea quae diu im¬
munia sunta putredine, vt maluaticum,
aromata, &c. quae tamen ita eligunt vt cum
a putredine sint alieniora (non enim dan¬
dum quid est, vt in ventriculo putrescat,
praeter naturam, sed alteretur pro natura.)
nihil ominus tamen facile alterentur, &
alterent citoque inuent. Ex parte ergo im¬
pudens ille sophista turpiter in assumpto
mentitur. In firmamentis eadem vtitur
arte. Damus forma solita, quid tum po¬
stea? Illa a nobis ita comparata est, vt de
impuritatibus, cruditateque parùm habe¬
ant, quod conquerantur aegri. Nec desunt
nobis vera Chymica, quae si opus est adhi¬
beamus decenter. Paracelsica adeo nobis
suspecta sunt, vt si suppeterent ea copia
qua foenum, nollemus vsurpare. Cauete
vobis a Paracelsicis, quicunque vestrae sa¬
luti bene consultum cupitis. Hic homo
facile vestros inaurauerit ventriculos; aut
croserit, aut in lithostratum verterit per
suum
De forma so¬
lita
Paracelsica
repudiatur
a sanis.