821
ANTIGRAMANIA. 457
suum atramentum. Dare enim ea praesu¬
mit, quae sunt aeterna, nec possunt cor¬
rumpi. Quod autem a nobis paulum asser¬
uata putrescant, nisi negligenter (quod
fieri potest) sint praeparata coctaque, aut
non secundùm artem confecta, nec bene
custodita, mentitur more solito. Inuisi
autem sunt ei syrupi nostri. At illi quid
aliud sunt quam extractum chymicum di¬
lutius? Hoc ideo cum suo, in quo dige¬
stum est, familiari liquore relinquimus,
longe rectius Paracelsicis, quia ad vsum
nihiloninus necesse est dilutum quaerere
quando per se sumi nequit. Constat autem
nobis quanto tempore quodque duret. Non
opus habemus putida Neoparacelsi ad¬
monitione. Si quae momentanea sunt, ea¬
asseruari non praecipimus, sed in praesens
confici. An vero parum diu durant opia¬
ta? Vtinam tam diu tibi esurire iniunge¬
retur, & sitire, quousque vel quiuis etiam
fugacissimus linctus corruptus esset. Non
parùm pinguedinis amitteres. Sed non
pus est mendacium apertum multis refu¬
tare. Redi ad Vulcanum tuum, & quaere
quam diu aquae eius destillatae & diligen¬
ter correctae durent? Paret Paracelsicus il¬
las vt volet (loquor de simplicibus quae fi¬
unt ex herbis; floribus, & similibus) mira¬
bor si incolumes seruabit, quandiu nos
ele¬
Ff 5
Galenica non¬
tam cito pu¬
trescunt
mnia.
Syrupi sunt
Chymica ex¬
tracta.
Momenta¬
nea non as¬
seruantur.
Quaedam
quae chymi¬
cae minus du¬
rant inte¬
gris.