821
ANTIGRAMANIA. 463
gata illa quatuor, tùm Chymica, mercu¬
rium, sulphur & salem, nisi haec non sunt
principia, sed similitudine quadam desi¬
gnatae res in vno toto conclusae. Nam
cum in planta humor aqueus & alimen¬
tarius sit, hic elicitus mercurius videtur.
esse. Cum etiam interior liquor pinguis,
qui balsamum repraesentat, nobileque il¬
lud subiectum, in quo vis inest praestan¬
tior, sulphur refert. Est & feculentior
magisque terrea eiusdem substantiae ma¬
terialis pars; ea depurata nomine salis
venditur. Si ergo, inquam, haec materia¬
lia elementa mistionis sunt, non saluant,
sed destruunt mistum Spargiria. Et hoc
apertius etiam hinc patet, qui crassum
corpus, quod in radice mistionis vna con¬
creuit, tam de essentia materiali misti est
quam subtile, vt in corpore humano, os¬
sa, carnes, vincula, de essentia sunt corpo¬
ris, licet crassa sint, imo potius haec, quam
spiritus, substantiam perficiunt, vt alibi
demonstratur. Qui ergo separat crassa a
subtilibus, eum necesse est, essentiam mi¬
sti destruere. Quae iam gloria est Paracel¬
sicis seruatae substantiae? Certe in aliqui¬
bus longe satius foret separationem non
attentare. Natura enim quae contempe
rauit, quomodo animali ad suum vsum
bonum fore per creatorem iudicatum
est;
Eleménta
Chymica.
Crassa etiam
sunt de rei
corporeae es¬
sentiae.
Paracelsici
non seruant
substantias.
Deus non fru¬
stra compo¬
siuit res ad
sanitatem con¬
seruandam et
restauran¬
dam.