821
464 ANDREAE LIBAVII D.
est; ita composuit. Si corrigens subtraxe¬
ris, nudamque vim prostitueris, peius com¬
sulueris saluti destinatae, non melius. Est
tamen in aliquibus etiam artisuus finis.
Vnde chymica nec probantur omnia, nec
repudiantur, id quod vsus & experientia
monet. Si quis ergo ex nostrorum sim¬
plicioribus, illud naturale coniugium ad¬
duxit contra Chymiam, illi satis erat di¬
xisse, per se quidem etiam absque illa arte
vixisse multos sat diu, & commode: at
cum melioris vitę gratia multa sint inuen¬
ta, non debere haec repudiari. Et quan¬
quam non ad vnum finem instituerentur
illae separationes: non tamen deesse alios,
veluti sal auri, si non comeditur & bibi¬
tur, ad vulnera tamen & alia commodius
adhibetur quam aurum integrum, & sic et¬
iam in ignobilioribus. De essentiis etiam
separatis dixisset, eas non pro integris sub¬
stantiis vendia veris Chymicis, sed relate
ita appellari, vt in quibus vis haereat po¬
tior; crassis praestantibus complementum
quantitati potius quam substantiae, quo
pacto & supra locuti sumus. Ita respon¬
dentem Neoparacelsum tulissemus cum¬
hac determinatione suo fini suam rem &
praeparationem relinquendam esse; veluti
ad potum non debere prius destillari vi¬
num, sed satis esse integrum, ita & in me¬
dicis
Naturalis
vnio.
Responsio
ad cum qui
omnino re¬
pudiat Chy¬
miam argu¬
mento natu¬
ralis vnio¬
nis.
Essentiae se¬
paratae mi¬
sturam ser¬
vant in sub¬
tili subiecto.
Varij scopi
usus modum
monstrant.