821
470 ANDREAE LIBAVII D.
tionale, necesse sit, idem hic fieri, & non su¬
mi aurum ab arte corruptum quod iam de¬
siit esse, quod fuit, sed natiuum & integrum.
Indaga etiam ex auri natura aegrotetne cor
animalis, an non; & non tantum in gene¬
re id scrutare, sed & specie & indiuiduis.
His factis expedi iam, cum tu in tua offici¬
na aurum liquas, corrodis, sublimas, prae¬
cipitas, & in varias facies conuertis, scisne
an tuus aegrotus domi sit corde hilari, fri¬
gido an calido? Si aurum tam exactè re¬
fert cordis constitutionem, an cor etiam
ita pati potest vt aurum, vt nihilominus
viuat? Vel si notum tibi est id secundum
speciem hominum familiare esse cordi;
quodnam aurum quaeso tuo conuenit? Ara¬
bicum dices. Sed non repudiabis rhena¬
num, & quod paucum ad Thuringicum sal¬
tum corradi solet, & alibi colligi. Ego pro¬
fectò, si Argus ipse essem, & Aristarchus,
ex nulla auri operatione possem scire te
virulentum & impium cor habere, nisi
ex tuis factis id cognouissem. Ex ipsa fron¬
te nefaria vix potes nosse versutiam ani¬
mi, & tu ex auro eam venaris? O te lae¬
uoloue natum & educatum. Sed de his
etiam supra. Studiosi norunt veros me¬
dicos rei notitiam primam & propriam
non petere ex analogiis & similitudinibus
externis, absque cognitione ipsius, sed ex
propria