821
472 ANDREAE LIBAVII D.
di esse, & irrigati larga verae notitiae copia
malumus, quam arido Vulcano ita exco¬
cti & stolidi, vt Paracelsici. Nostrae humi¬
ditatis guttula plus fert fructus vnica ho¬
ra, quam Neophyti Paracelsi siccitas vni¬
nersa lor ge vastior arenoso Lybiae tractu,
vel integro seculo.
Comperisse te dicis a nostris aegrotos
vexatos esse laxatiuis, syrupis, pilulis, fecu¬
lentis potionibus vsque ad necem, cum vix
ossibus haeserint. Si tibi id indicauit no¬
strorum aliquis, sycophanta fuit, sin ex¬
ternorum, neque tibi neque illi committi¬
mus. de operib. artificum iudicandi facul¬
tatem. Apparet te non tantum apostasia tua
allotrioepiscopum factum, sed & [GR]πολυπραγ¬
μονεῖν[/GR]. Si vellemus pari tecuinstultitia esse,
tua facta reponeremus tibi. Sed nolumus
conuitia conuitiis compensare. Illud dici¬
mus, nos quidem non inquirere in alterius
conscientiam aut opera, inuenire tamen,
non omnes pari iudicio & [GR]ἐυστοχία[/GR] valere.
Nec sibi Paracelsici vnquam in sua fece eam
persuadere ausint perfectionem. Itaque ac¬
ciderit sane aliquis error, quid hoc ad ar¬
tem, & totam professionem nostram? De¬
pingis tuo periculo nostram methodum, quae
nullas aegroti vires respiciens, sed cum sum¬
mo vitae necisque periculo eas imminuens
& prosternens, a laxatiuis & purgantibus
inci¬
Medicinae
Galenicae.
Paracelsici
ardeliones.
Non omnes
medici paris
industriae
De methodo
Galenico¬
rum.