821
ANTIGRAMANIA. 473
incipiat, desinat in ligno guaiaco, eoque
peregrino, cui sine discrimine aegros ema¬
ciatos addicat: Vnde nos vocas ligneos
doctores per metamorphosin ex sagacissi¬
mis & honoratissimis factos, quos redi¬
uiui principes medicinae nostrę instar cor¬
uorum repudiarent, quandoquidem sa¬
cra illa anchora, lignum ab illorum insti¬
tutis abhorreat, & nos defectus ab illis co¬
arguat: Et haec probas: quia in vsu eius non
attendamus complexiones & vires tan¬
demque minitaris arti nostrae interitùm
per fulmina. Equidem si vnquam in te ve¬
ri quid fuit; si vnquam verum promisisti
& seruasti fidem, illud hic factum est. Supra
dicebas te seponere velle modestiam. Eu¬
ge bene liberasti fidem. Non tantum im¬
modestus es, sed & calumniator impudens,
& mendax improbus, insectatorque ama¬
rulentus, qui, si ista louis tui fulmina caue¬
re potes, beatus es. Quid vero responden¬
dum est? vnico verbo: INSANIS. Studio¬
sis autem hoc dicimus falsum dici, quod
vires aegrorum non respiciamus. Vires au¬
tem illas vnde aestimemus, liquet. Non
medicinae salten intuemur virtutem, eius¬
que modum in operando consideramus;
id quod Neophytus solum sibi ex sua prae¬
paratione pollicetur stulte; sed & faculta¬
tum in aegroto robur, quomodo nempe
se ha¬
Gg 5
Paracelsi¬
cus totus im¬
pudens men¬
dax.
Galenici non
negligunt vi¬
res aegrorum.
Vires quo ae¬
stimentur.