821
480 ANDREAE LIBAVII D.
summis, & aliis quam in veterum hydro¬
pe, apoplexia, & reliquis. In hydrope ex
morbi essentia & symptomatis, hoc est ex
frigiditate Epatis, & inde generata colle¬
ctaque aquarum congerie perpetuum axi¬
oma est, aquas subtrahi & corrigi intem¬
periem debere. Nec paracellici hoc ne¬
gant. At siue id fiat per elaterium; siue
brassicam marinam; siue extractum esulae,
aut veneris crocum &c. nihil refert, mo¬
do bene fiat. Ita in applicatione istius prae¬
cepti ad Dionem hydropicum, veritas qui¬
dem eius manet; at fieri potest, vt aliquid
prius sit agendum, aliquid posterius, & for¬
tassis sine omni medicina ipsa natura sal¬
tem roborata exitum morbi inuenit. Ita si
hydropice incidat epidemia; hęc ex suis le¬
gibus, ille ex suis, curabitur. Omnino ars
semper bene praecipit, modo artifex prae¬
cepta & res medicas ad vsum singularem be¬
ne accommodet, in quo saepius aquam haerere
vtrobique contingit. In tota rerum elementa¬
rium natura singularium est mutabilitas;
constantia & perpetuitas vniuersalium,
producitque natura semper eodem modo,
habentes species seu essentias, quanquam
in illis varient adiuncta. Ita Paracelsus non
ausus fuit sibi arrogare vniuersae artis mu¬
tationem, quanquam plurima perturba¬
uerit. In ordinem redegisse, eam videri
noluit.
Hydrops.
Paracelsus.
perturbauit
quaedam, non
mutauit,
quantum in
so fuit.