821
486 ANDREAE LIBAVII D.
Galenici ergo non sunt medici nec pos¬
sunt conuenientibus remediis naturae
succurrere. Assumtum instituit ordine
probare, primum agens de principiis ar¬
tis medicae, quae Galenici velint esse hu¬
mores quatuor, quos tamen ipse, quan¬
tum in se est, ex caelo, terra, totaque natura
exigit, & nusquam esse scribit. Ad alterum
caput quod attinet ex priore id dependet;
& dum multa de dissensu Galeni & Hip¬
pocratis in medium adducuntur, & spa¬
giria illis ignota esse docetur, etiam reli¬
quorum quaedam videntur firmari; no¬
minatim de morborum ignorantia agi¬
tur repudiaturque humores, & substi¬
tuuntur sales & mineralia pro morborum cau¬
sis seu principiis. De vrina probat, quod
non intelligamus in ea separata ope spa¬
giri sales, & mineralia, quae sint causae mor¬
borum. De doctorum opinionibus osten¬
dit nos incertos esse, quia vera principia
ignoremus doctrinae naturalis; demus
pium pro apio &c.
Tandem minitatur etiam aliorum no¬
strorum dogmatum reprehensionem & con¬
futationem grauissimam, magistratus seue¬
ram in nos animaduersionem, & populi ali¬
enationem a nobis, ad sectam vero Paracel¬
sicam accessionem, & sic finis est huius char¬
tę, cui tamen peculiaris notatio de impieta¬
te Ga¬