821
ANTIGRAMANIA. 485
uentores; artem nempe medicam, ea
parte, quae materias ad vsum praeparat, ad
iuuerunt, nouam non constituerunt. Ita
factum est in nouorum obseruatione &
cura. In indiam nauigandi non noua ars
inuenta est, sed via noua. Qui extracto
rhabarbari sanare didicit febrem; non
nouam febris curandae introduxit artem,
sed promtius pro veteri modo curandi vi¬
am. Sed de his hactenus. Caeterum aggre¬
ditur iam Neoparacelsus ni torquere in
nos id fulmen, quod dixit concussurum
fundamenta artis nostrae, & vniuersam
radicitus euersurum, eo contendens vt
Spagiriae necessitatem in arte medica
uincat, demonstretque nos nec artem ha¬
bere, nec medicos esse, nec succurrere la¬
boranti naturae Chymica scientia desti¬
tutos. Sed sequamur modum, quo ipse
suum informauit paralogismum.
Qui vera medicae artis principia turpi¬
ter ignorat; nec ea potest probare vlla
demonstratione; qui aut nihil aut parum
scit de rerum natura: qui grauiter halu¬
cinatur de causis morborum; qui vrosco¬
piae nihil tribuit: Qui variis doctorum iu¬
diciis agitatus quid statuat nescit; Is me¬
dicus esse & aegrotanti naturae succurrere
nequit conuenientibus remediis. Gale¬
nici principia artis turpiter ignorant &c.
Gale¬
Hh 3
sic alterum
aliter, quae¬
dam etiam
varie id pa¬
ti possunt.
De principi¬
is medicis.