821
488 ANDREAE LIBAVII D.
elemento commissas roboris habet. Ve¬
rum enimuero nihilominus hoc dabimus
exercitio nostro, & ad iuniores erudiendos
potius quam illum refellendum argumen¬
torum pondera examinabimus, fulmenque
illud cum resorptis violentiae suae nubibus
ad locum, vnde venit, remittemus. Obti¬
nebimus simul etiam aliqua artis nostrae
firmamenta; quo fructu non perierit
opella.
Facit ille declamator bona suae demon¬
strationis auspicia aduocando famulos lem¬
nios. Bronten, steropen, & nudum mem¬
bra pyracmona, vna cum igni & cauteriis.
Sed vt illae copiae nihil sunt, nisi nugae poe¬
ticae; ita praestabunt operam poeticam, lu¬
dicram, friuolam, euanidamque, ita vt au¬
tor ab illis desertus, tanquam furiosus ille
in theatro miros sibi fingens tragaedos, ri¬
su excipiatur Democritico, explodaturque
tragice. Sed argumenta producta aestime¬
mus: ita argutat.
Qui principia artis suae demonstrare non
potest, is ea ignorat.
Galenici principia artis suae demon¬
strare non possunt; Ignorant ergo ea
(ita nos correximus dianoean.)
In huius paralogismi informatione val¬
de logicum se ostendit ille [GR]ἄλογος[/GR]. Cauere
elenchum purarum particularium cona¬
tur;