821
ANTIGRAMANIA. 499
Platonici fingunt mundum triplicem coe¬
lestem, intellectualem, (logicum) & sensilem;
cumque homo secundum Platonem non tan¬
tum corpore ęgrotare possit, sed & anima,
quae hinc technae exurgerent. Cur haec me¬
dicina a Paracelsicis omissa est, aut non
aperte tractata? Aristoteles refert, partes
hominis tam superiores quam inferiores
ad situm orbis vniuersi superiorem inferio¬
remque dispositas esse. At neque hinc conse¬
quens est illud Paracelsicum somnium. Et si
eius sententia vult id, quod Paracelsici
iunt; non de homine, sed & boue, pisce, vo¬
lucre, spongia, musca, &c. similiter philo¬
sophandum est. Animal. n. in genere ille
paruum mundum vocat. At tunc quàm pul¬
chram nobis, certamque Chymian constitue¬
rent? Quam ridiculam, si muscę & vrticę ma¬
rinae, & cochleae, &c. eadem haberent membra
Paracelsica? Stobęus ex Aristone memorat.
[GR]ἄνθρωπον εἶναι δὲύτερον ζῶον μετὰ κόσμον[/GR]. Hoc
Platonicae diuisioni respondet, & saltem or¬
dinem, non autem conuenientiam & identita¬
tem membrorum, quam aperte repudiat Pla¬
to, denotat. Langius declarat Aristotelicam,
de vsu cerebri ad cor refrigêrandum, sen¬
tentiam, ex magno mundo; quod in hoc
similiter terra concalefacta medio aere
frigido circumstante ad moderationem
uocetur: Et respondet cerebrum catar¬
rhosum
Ii 2
1. Hist. an. 15.
de respirat.
Aristonis
sententia.
Langij ex¬
positio.