821
ANTIGRAMANIA. 525
ad aquam referimus. Nam ignem esse ma¬
teriale elementum etiam ipsorum quidam
negant, vt Dorneuser, &c. quidam aeri co¬
pulant. Oleum verò aer potest dici simi¬
litudine effectus & qualitatum quarundam.
Per se autem aer coagulatus est, hoc est ele¬
mentum aliud, quod aquam vocamus, in
genere, cum habeat species plures, easque
plus minus mistas. Sed & poteramus haec
tria non pro elementis agnoscere, sed pro¬
mistis, quandoquidem ex illis vicissim edu¬
cuntur simpliciora. Verum nihil refert.
Potest enim quid respectiue elementum
esse, quod absolute & simpliciter non est.
Cum ergo aduersus Paracelsicos, qui &
ipsi ita interpretantur sua principia, vt
Muffetus, & Bodenstenius, & eos ita acci¬
pit Crato, Andernacus & alij; tam simus
aequi; quanquam ex rigore debebamus
mnia eorum euertere phantasmata, & ad
eductum mercurium, salem, & sulphur
dicere, quod elementa esse nequeant, cum
non actu insint, nec potentia propinqua
& naturali, nec naturaliter educantur, sed
artis igneae violentia qua transmutantur
res, non educuntur: Item negare in nobis
esse sulphur & mercurium, neque talia ve¬
ra ab illis educi, sed saltem quid simile pa¬
rumper: cum inquam adeo aequi erga eos
simus, illos erga nos non decebat esse tam
iniquos
Paracelsici
reuera sta¬
bilia elemen¬
ta duo èdu¬
cunt aquam
& terram.
Aer qui ex
resolutione
sit, non diu
manet.