821
526 ANDREAE LIBAVII D.
iniquos & furiosos, vt hic Neoparacelsus,
cuius argumenta exposita explicatione,
iam ponderare aggredimur.
Ad propositum paralogismum respon¬
demus negata connexione, nisi principium
genere idem intelligatur, nempe corpo¬
reum, quanquam omnino vltimum sit
NIHIL. Et cum homo ex mundi partibus
sit secundum corpus; itidem principium
materiale habebit [GR]τὸ oὐδὲν[/GR]. Habebit & cor¬
poreum commune quod consequitur ex
nihilo factum, sicut Deus eum fabrefecis¬
se legitur exlimo; cuiusque primordium ma¬
teriale est NIHIL. At si de propinquis ac¬
cipias, negatio procedit. Non enim neces¬
se est hominis principium tale, esse idem
cùm principio mundi, cum sit a toto dis¬
cretus determinata specie essentia. At
dicitur paruus mundus: si inquam, nihil
interesset inter hominem & vniuersum, prę¬
ter id quod ex paruitate & magnitudine
sumitur, recte concluderetur. Sed cum fal¬
sum hoc sit, illud etiam falsum erit. Ridi¬
cula etiam est consequentia inde; quod non
totus homo potest dici mundus paruus,
sed saltem corpus eius, si respicias istam prin¬
cipiorum congruentiam. At Philosophi ali¬
qui quidem ex falsa hypothesi mundi ani¬
mati secundum totum extruxerunt ratio¬
nem mundi parui; aliqui potius diuinum
princi¬
Hominis cor¬
pus propin¬
que non ha¬
bet idem cum
mundo prin¬
cipium.
Non totus
homo est par¬
vus mun¬
dus.
Cur homo
paruus mun¬
dus dictus.