821
ANTIGRAMANIA. 541
sita) per se, syncere. Sed cur Neoparacel¬
so tam inuisi sunt colores? Ne scilicet sal
eius venereus habeatur pro vitriolo com¬
mista aerugine. Astutum ingenium. Sed
nostra spagiria fraudem bene detegit. Nam
in Gallis non occultatur; nec sapor late¬
bras ferre potest. Porro ille colorem vi¬
trioli essentificati & in oleum redacti, di¬
uersum a vitrioli docet. Credo, At nego id
vitrioli essentiam esse; sed aliquid ex cor¬
rupto vitriolo factum. Quo iudice mihi
persuadebis vt tibi habeam fidem? [GR]ἀυτὸς
εφη[/GR]. Idem iudicium est de plantis. Nec as¬
sueuit aliter etiam ex rei natura deductus
in multis sermo. Succum enime rosis ex¬
pressum, rosas nullus, ne Spagirus quidem
vocat. Si essentia est; ab hoc maxime de¬
nominari debebat ROSA. Catachresis ap¬
pellationis ESSENTIAE est, & vna im¬
plicata synechdoche & metonymia causae,
non locutio propria, si quis aliquid factum ex
re aliqua essentiam eiusdem appellat. Nec ar¬
tis opera ex subiectis naturae facta, nomen
& rationem ipsorum retinere possunt. Cùm
in naturae sinu est, res est id quod est. Cum
per artem immutata est; artificialis sub¬
stantia est facta. Quin & in illis, quae in na¬
tura quoque per se sine arte apparuerunt
talia, qualia plurima in minera habentur,
atque etiam inter vegetalium partes & fructus;
veluti.
Oleum Vitrioli
non est eius
essentia.
Essentiae vox
tropica.
Hoc Erasti¬
cum est.
Quae opera
naturas imi¬
tantur, no¬
mina ab his
accipiunt
per tropum.