821
446 ANDREAE LIBAVII D.
colores illi Galenici nec causae, nes
vires nec facultates rerum dici pos¬
sunt; cum non sint causae; sed causata:
seu signa & externa velamenta, qui¬
bus naturae praestantia tegitur. haec ille.
Propositionem repudiamus. Fallit
nim elencho [GR]κατὰ τι[/GR]. Qui solis sensibus ve¬
lit inhaerere, vt sensus sunt, sille non facile
sibi scientiam artis comparabit; nisi & bos¬
possit fieri sciens. Qui vero sensibus huma¬
nis vtitur cum ratione qua indagantur ex
effectis causae; ex adiunctis subiecta &c. is.
experientiam sibi comparare & scientiam
bene potest. Neoparacelsus autem Aristo¬
telico axiomate deceptus hic pene totus
euidenter ad academicos nouos desciuis¬
set. Sic enim allegat dictum philosophi;
quasi statuat per sensus nullam esse scien¬
tiam. Vnde consequens est, totam eius ar¬
tem scientiam non esse si sensibus vtitur:
Aut si non vtitur; nihil nisi merum [GR]φάντασ¬
μα[/GR]. Studiosi norunt philosophum sensui
tribuere singularia, quae sunt res physicae,
mutabiles, & sensu perceptibiles. Intelle¬
ctui vero vniuersalia, quae sunt generales
conceptus & ideę, a singularibus abstractę.
Haec vniuersalia inter se disposita, consti¬
tuunt theoremata, quorum veritas est im¬
mota. Haec affirmata & homogenea & ca¬
tholica sunt materia artium & scientiarum pro
quorumuis natura. Itaque scientia philoso¬
phe
Soli sensus
non faciunt
scientiam
nisi sensi¬
lem, quae ta¬
men propris
scientia non
vocatur.
1. Phys. tex.
49.