867
504 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
menta, vehementésque dolores inscripti, graeci [GR]ἀνωδυνῦς[/GR] vocant:
quemadmodum illi, qui [GR]Δδιαφυσταλιδῶν[/GR] nominantur, ex vesicaria
Arabicè alkakengi parati: quorum compositiones inferiùs ordi¬
ne per censebo.
APPENDIX.
His annumerantur, qui ex corallijs, ex seminibus, & contra
diabeten inscribuntur. atque hi omnes videntur suis singuli par¬
tibus accommodati. quanquam plures sint omnibus communes.
Nonnulli autem sunt etiam extremis affectibus vtiles: quemad¬
modum ij, qui oculis adhibentur, quod collyrium album Rasis
dicitur. adhaec ad aërem pestilentem corrigendum fiunt pastilli
varij: in calida tempestate ex odoratis, siccis, & frigidis: in frigida,
odoratis, siccis, & calidis: vt,
PASTILLI AD AEREM VITIOSVM
& pestilentem in aestate.
Rosarum rubrarum, florum violarum, nymphęae, singulae
drachimae: corticis, & seminis citri, vtriusque drachma semissis:
coriandri, santalorum rubrorum, pulueris diarhodon, singulo¬
rum scrupuli duo: boli armeni drachma. Ex lento cremore traga
canthi aqua rosacea extracto, fingantur pastilli.
OBSERVATIO.
In his pastillis odorata minûs sunt calida: item quae calefa¬
ciunt, diariam febrem excitare solent. Propterea omnes morbi
tempore pestilentiae exitiales, & contagiosi fiunt. quare fiumo¬
res commouere, & calefacere noxium est. Quia vero haec deuo¬
randa sunt, nonnihil boli Armeni addere conuenit, qui crassa sua
essentia prohibet, ne humores agitentur, inficianturque. Infri¬
gida anni tempestate, hyeme potissimùm, pestilentiae obnoxia,
calida odorata esse debent: vt,
PASTILLI IN ERIGIDO PE¬
stilentiae tempore idonei.
Pulueris aromatici rosati, diamargariton calidi, singulo¬
rum drachmae duae: boli Armeni sesquidrachma. Ex cremore
lento tragacanthi aqua rosacea extracto, parui pastilli formentur
in ore continendi.
OBSERVATIO.
His corallium addi potest: interdum ex solo musco, bolo, &
zaccaro conficiuntur pastilli, Muscatellini dicti, ad oris foetorem,
& grauem anhelitum conueniunt, frigido pestilentiae tempore,
vt superiores etiam tribus granis musci additis. Atque haec de
pastil¬