867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VII. 505
pastillis satis: supersunt adhuc alia medicamenta solida, quę sepla
lijs catapotia, seu pilulae, vel orbiculi nominantur.
CATAPOTIA.
MATHETES, Ex quorum misturis parantur? GERON, Ex
alomem potissimùm, alijsque amaris medicamentis, tum acribus,
tum lenioribus, alui soluendae facultate praeditis, vt colocynthi¬
de, scammonio, sagapeno, sarcocolla, myrrha, sena, agarico, eupa¬
torio, quod Mesue vsurpat, & quod vulgò dicitur gratiola. His
autem aromata, & alia quaedam adijciuntur: partim ne illa sto¬
machum offendant: partim vt deuorantis gustum fallant, sicut
cinamomum, nux muscata, caryophylla, similiáque: nec non tra¬
gacanthi humor viscosus, colocynthidis: caro contoneorum, scam¬
monij, vt malitiam illorum corrigat, obtundátque. At sicca ista
medicamenta liquore aliquo iunguntur, vt in orbiculorum for¬
mam redigi possint, humoribus qui euacuandi sunt, conuenienti.
pituitę quidem syrupo ex menta, aut absinthio, aut ex hyssopo, aut
marrubio, aut stoechade, aut corticibus citri, alijsque id genus. Bili
autem syrupo ex limonibus, succo oxalidis, rosaceo solutorio, ci¬
chorio, & oxyzaccaro. Atro humori, ex oxymelite simplici, &
composito, aut ex syrupo rosaceo soluente, stoechade, eupatorio
calamintha, duabus radicibus. vel ex stillatitijs cinamomi, alia¬
rúmque herbarum quas recensui, aquis conniungi possunt.
OBSERVATIO.
Compositioni catapotiorum addi etiam oportet, quae actio
nes eorum iuuant, siue purgando, siue extenuando, siue liquen¬
do. ea verò sunt ex purgantibus scammonium, diacrydion, co¬
locynthis, & pastilli ex ea parati. adhaec turpethum, veratrum ni¬
grum, lapis cyaneus. Ex incidentibus autem, & extenuantibus,
zinziber, semen apij, foeniculi, seseleos, cinamomum, spica, carpe¬
sium, asarum. His accedunt quę abstergunt, & emolliunt, vt bdel¬
lium, & myrrha: aut quae fundendo aluum ducunt, vt opopa¬
nax, euphorbium, sarcocolla, sagapenum: vel quae fundunt sol¬
uúntque calefaciendo tantùm. Haec sanè exiguo pondere medi¬
camentis, vnde catapotia fiunt, addita, actionem eorum promo¬
uent. At zinziber, cum incidat, & extenuet sine exiccatione: me¬
cdicamentis quidem alijs phlegmagogis, sed non colocynthidi ad¬
ditur: quia haec nimiùm tenuis est, & exulcerat intestina. Pulpa
verò palmularum Indarum interdum ijs catapotijs miscetur, quę
purgant bilem: vel quae ad vrinae ardorem dantur. Spica, & cina¬
momum adijciuntur rheubarbaro, cùm huius astrictionem me¬
cuimus, obstructiones autem extricare studemus. Vbi verò al¬
Quibus syrupis
singula purgan¬
tia in catapotis
coniungi debent.
Catapotiorum
ctionem quae iu¬
uent.
Spica & cinamo¬
mum quando rhe¬
barbaro addenda