821
572 ANDREAE LIBAVII D.
At quatuor humores attrahit, idque pro¬
xime, & in substantiam vertit. Sunt ergo
eius principia.
Item in omnibus cibis ac potibus bili¬
osi quid est, & aquosi & sanguinei & pitui¬
tosi, plus in alio, in alio minus.
At ciborum ratio est assimilari & tran¬
sire in substantiam cibandi. Nec natura
quid frustra fecit:
Substantia ergo membrorum similiter
constat ex bilioso & reliquis; seu ex bile
vtraque pituita & sanguine.
Explicantur haec etiam membrorum
tractione. In quouis membro similis hu¬
mor trahit similem: Cum ergo in cibo
vnoquoque sit aliquid biliosi &c. necesse
est vt simile sit in vnoquoque membro.
Declaratio sumitur à plantis, quarum si¬
milis humor similem attrahit a terra: quae
terra in se habet eodem modo omnigenas,
& innumeras facultates &c. Et trahit
numquodque de terra alimentum tale,
quale existit ipsum.
Ex iisdem etiam existunt morbi secun¬
dum excessum vel defectum humorum
&c. Excipit tamen Hippocr. morbos, qui
à violentia aliqua fiunt; & coniungit hu¬
moribus intemperiem, quae sequitur eo¬
rum excessum vel defectum; Et aliquos
organicos in repletione & exinanitione.
Ita