821
ANTIGRAMANIA. 573
Ita inquit in lib. de natura hominis. Non
ex vno aliquo constat corpus humanum,
sed ex pluribus; alioquin non doleret &c.
plura autem illa sunt, sanguis, pituita &
duplex bilis, flaua, atraque. Quia haec sunt
ipsi corporis natura; & per haec & aegrotat
& sanum est; hoc, cum temperamentum
inter se habent; illud, cum aliquod horum
excedit vel deficit, vel separatur, vel non
est contemperatum reliquis. Probat au¬
tem ista quatuor esse I. autoritate, qua &
nomina separata sunt, & res ipsae; postea
natura, quae istas species separauit (hic ha¬
bes anatomiam tuam. Hinc iudica Hippo¬
cratem esse Spagirum, vtentem non arti¬
fice vulcano, sed natura.) Id autem euin¬
cit per sensus (onimis Galenicum Hippo¬
cratem) dicens; Quo enim modo inter se
hae similia sint, quorum neque colores si¬
miles videntibus apparent, neque ad ma¬
nuum tactum similitudo aliqua esse de¬
praehenditur? Neque enim similiter cali¬
da sunt. (Nota quae hic sint illa Hippocra¬
tica calida &c. & Aristotelica) neque fri¬
gida, neque sicca, neque humida. Idem
probat medicamento purgante &c. Vide
tu reliqua. Ecce quomodo ratio, sensus, &
experientia seu communis confessio, plu¬
rimorum conspirauerint; quo oportet te
cum tuis vulcanicis insaniorem esse, qui
sta negas.
Aliquid
Sanitas &
morbi.
Hipp. argu¬
mentum a
sensibus.