821
ANTIGRAMANIA. 577
BILIS. Hydropicis ea, per quae aqua. Quae
vero somnum faciunt, ea quietem sangui¬
ni exhibere oportet. Idem podagram facit
ex sanguine in venis a bile & pituita cor¬
rupto. In fine agnoscit etiam morbos ab
intemperie. Vides te lectorem fuisse mi¬
nus attentum, & transiluisse tres humores
in tuo autore, neque annotasse eùm de bi¬
le & pituita, tanquam de crebrius peccan¬
tibus, loqui, non exclusa nec aqua, nec
sanguine, nec atra bile, nec intemperie.
Mirati sumus vnde tibi fugitiuo sacerdot:
tam copiosa esset lectio; quae memoriam
exercitatissimi desiderat, qui per omnem
ferme aetatem in autoribus sit versatus. Tu
citas iuridica & medica; cum fueris con¬
cionator; Inque officina vulcania more¬
ris plurimum, atque etiam rem medicam
exerceas. Profecto doctos habuisti indi¬
ces, qui tibi tam diuersos locos subito
monstrarunt; Veruntamen non satis fue¬
runt copiosi, nisi tu nimium fuisti igna¬
uns. Abi iam cum tuis furcillis & vulcaniis
forcipibus; Sat turpiter te dedisti.
Iterum argutas.
In lib. de natura hominis ait Hipp. mor.
bos fieri partim ex Diaeta; partim ex
spiritu attracto.
Ergo non ex humoribus; & per conse¬
quens à Galeno dissentit Hippocrates.
Duplex
Οo
Podagra.
Paracelsici
noticia ex
indicibus
vel lacunis
petita sine
intellectis.
Morbi ex
Diaeta & at¬
tracto spiri¬
tu.