821
578 ANDREAE LIBAVII D.
Duplex responsio est: prima quod illa
sententia extet in illa parte, quae aduen¬
ticia censetur, seu notha: Itaque ignora¬
tur elenchus; nec euincitur Hippocratis
dissensus a Galeno per id, quod non est
Hippocratis. Altera quod sit elenchus [GR]κα¬
τα τι.[/GR] Nam ita sunt morbi ex diaeta & aere
attracto, vt non excludantur humores
partium & temperamenta. Humores au¬
tem siue in compositione, in qua sunt, po¬
tentia, & morbos in confuso sustinent,
accepti, siue seorsim vt in venis & suis locis
existunt & pręter naturam constituti, sunt
morborum Causae. Facile est ad res non
naturales reuocare euidentes morbo¬
rum causas. Sed non omnes allegat ille au¬
tor; meretur excusationem, quia artifi¬
ces non raro enumerant quaedam, reliquis
subintellectis; sicut Aristoteles praedica¬
mentamodo omnia, modo quaedam recen¬
set, & reliqua commendat intellectui. Item
cum inquit Diaetis: videtur intelligere &
reliqua quae corpori sunt seruando; quae
ideo distinguit ab aeris attractione, quia
hic communissimus est & omnibus, idem re¬
liqua variant pro cuiusque victu & modo,
vt cibus, potus; somnus, vigilia; motus,
quies, euacuationes, & animi affectus. Inde
est discrimen morborum in sparsos, & com¬
munes, ex quibus sunt endemij & epidemij
vitio
Humorum
ratio sub no¬
mine Diaeta
comprehen¬
ditur.