821
580 ANDREAE LIBAVII D.
Ergo non humores, & phantasticae
qualitates, Et per consequens Hip¬
pocrates à Galeno dissentit.
Item.
Galenus cum suis ne per somnium qui¬
dem cogitauit de illo spiritu, cuius
tamen omnis est facultas, nisi cum
angustissime aliquando in Epidemi¬
cis eius faciunt mentionem. Hip¬
pocrates vero in vita & morbis vni¬
uersaliter agnouit eum:
Dissentit ergo à Galeno.
In his duobus paralogismis eius fiduciae
est Neoparacelsus, vt neget nos concilia¬
tionem inuenire posse, etiamsi omnia fa¬
ciamus & fingamus. Et hic iterum Genui¬
num Hippocratem loqui ait. BONA verba
quaeso; Insani paulo lenius ne quis sit, qui
cornibus foenum detrahat, teque macta¬
tum & concisum vulcano tuo consecret.
Si perlegeris librum de flatibus, seu aere,
tùm per arterias in pulmones tracto, tum
cum cibis & potu ingesto, atque etiam in¬
tus per digestionem facto (nam hic est &
non alius, de quo ibi agit autor) cognos¬
cis assignari ei procreationem morborum
& affectionem & symptomatum (omnia
enim hic nomine morbi signantur) mo¬
do, vt euidenti causae, veluti, cum vna cum
aere polluto attrahuntur [GR]μνάσματα[/GR], vt in
Epide¬
Spiritus vi¬
ta.
Quomodo
ex spiritu
seu flatu de¬
ducantur
mnes morbi.