821
ANTIGRAMANIA. 579
vitio aeris nati vt plurimum. Et ille autor,
dum mentionem facit sanguinis & venae
sectionis; non repudiat causam propin¬
quiorem, quae est in humoribus & intem¬
perie. Nam venae sectio opponitur plethorae
per se. Potest itaque illi aliquis morbus pro¬
pea sanguine esse, qui tollatur Phleloto¬
mia. Meminit etiam membrorum a negle¬
cto exercitio. Consentaneum ergo, id con¬
prehensum esse Diaeta. Item facit mentio¬
nem serosi humoris morbifici & saniosi.
Item febres plurimas a bile; quartanum ab
atra gignit; eiusque rei affert argumentum
a tempore autumni, & aetate, quae infesta¬
tur bile atra. Cum etiam quotidianum ad
bilem reuocet, gignatur autem ea si vera est,
à pituita putrescente, bilis nomine etiam
hanc comprehendit. Ecce Neopara. tuus
index etiam hic te fefellit; tuque ambulans
perfunctorie, non vidisti hunc autorem
morbos non ex diaeta tantum & aere, sed
& sanguine, bile flaua, pituita, atro & sero¬
so seu sanioso humore deducere. O te vul¬
canio baculo dignum sophistam, qui more
Diaboli excerpis, quę sophismati sunt vti¬
lia, reliqua omittis. Sed iam nescio quid illi
insusurrarunt flatus Hippocratici.
Ita erumpit:
Solus spiritus est mortalibus vitae &
morborum autor, teste Hippocrate.
Ergo
Oo 2
Autor illè
manifeste
humores no¬
minat.
Paracelsi¬
cus voculat
excipit sibi
idoneas, sen¬
tentiam ne¬
gligit.