821
588 ANDREAE LIBAVII D.
praeferamus autoritati, vt neque dissenti¬
mus, si quid à Galenicorum hoste pronun¬
ciatur veri. Veruntamen nulla est caussa
cur illum codicem ab Hippocratis doctri¬
na & ingenio seiungamus. Vere enim &
stylo & sensu Hippocraticus est: at non
pro Neoparacelso. Itaque intrepide arie¬
tem hunc contemplemur, & quam fortis
sit experiamur.
Ait aduersarius:
Hippocrates accusat eos erroris, qui
fundamenta morborum sumserunt
ex calido aut frigido, aut humido,
aut sicco, aut alio quocunque rem in
compendium contrahentes, &c.
At qui id faciunt Galenici:
Ab Hippocrate ergo accusantur insci¬
tiae & erroris, atque cum ipso neuti¬
quam conueniunt.
Hic insultat nobis pro ingenio, humo¬
ristas, & qualitatum decoctores facit. Sed
nos cum Socrate patientes simus, nec si
asinus nos calce ferit dignum eum iudice¬
mus, quem repetamus. De re contem ple¬
mur. Quicunque autor ille est, deducit
medicina a vetustissimo principio, quod
est Diaeta, qua sola aliqui vti solent in mor¬
bis curandis; & experientia comprobatum
est abstinentia multos sanari. Verum non
vsque adeo improbat nec reiicit humores
& qua¬
Lib. de vet.
med. est Hip.
pocraticus [sic].
Aduersus
Galenicorum
qualitates
& humo¬
res.
Petulantia
Paracelsici.
Explicatio
Hippocrati¬
cae senten¬
tiae.
Abstinentia.