821
590 ANDREAE LIBAVII D.
possetque frigus calore pellere, &c. alli¬
gantes in quibus tamen minimum est ad
curam artificiosam momenti, quin & gra¬
uiter errantes, dum putant veterum Diae¬
tam esse abiiciendam, introductis scopis
& fundamentis non quidem renouis, sed
explicatione & doctrina. Vnde assumptum
sit falsum. Nam Galenici non abutuntur
istis principiis, sed vna vtendi & respicien¬
di tum haec tum alia methodum tradunt
& obseruant.
Perge:
Hippocrates nouum vocat modum ar¬
tis, eorum qui humores & qualita¬
tes attendunt:
Galenici eos attendunt:
Nouam ergo habent artem, & ex con¬
sequente non consentientem cum
Hippocraticis fundamentis.
Hic multa est Sophistae admiratio. Sed
nos responsionem ex eius petimus verbis
primum. Agnoscir enim autorem loqui de
his qui NVDIS qualitatibus & non humo¬
ribus omnia ascribunt. Hoc cum non fa¬
ciant Galenici, immunes sunt ab isto cri¬
mine nouitatis falsę. Postea in propositio¬
ne falso immiscentur humores. Constat
enim non oppugnari in eo libro hos, sed
calidum, frigidum, humidum, siccum, per
quae non humores intelliguntur, seu affe¬
cta
Aliud sophi¬
sma ex eodem
libro.
Aduersari¬
us monstrat
sophismatis
repulsam.
Lib. de vet.
medic non
repudiat hu¬
mores.