821
ANTIGRAMANIA. 593
fecta. Id autem vetustatem non tollit,
si sequentibus seculis alia accessio facta
est. Et quae stultitia est, quae ante annos
bis mille noua dicta sunt, etiam hodie ap¬
pellare noua, quasi iam in viuis existens
Hippocrates primum istam sententiam
proferret? Quod vsum, excultorem &
confirmatorem artis vocat mortiferum
id dementiam hominis arguit, & simul ab
hoc ipso suo autore grauiter reprehendi¬
tur. Obseruatio enim Diaetae, quae a nobis
non est aliena, non docetur mortifera fu¬
isse vsu recto: sed saluberrima. Verum leo
ex vnguibus.
Porro procedit:
Qui Diaeta peccauit, contraria Diaeta
est curandus:
Non ergo calido, frigido, humido,
sicco:
Prosyllogis. Quia qui panem ex tri¬
tico parauit, calidum aut frigidum,
aut siccum aut humidum abstulit.
Quae verba etiam prolepseos vim
habent.
Haec ratio nos plane non offendit. Ita¬
que facile eam dimittimus. Studiosi ve¬
ro attendant ad sententiam Hippocratis,
ne errent. Ita ratiocinatur. Si omnis
morbus esset ex calido, aut frigido, aut hu¬
mido, aut sicco; Omnis esset curandus per
contra¬
Pp
Paracelsi¬
cies vocat no¬
stram artem
mortiferam
insane.