821
596 ANDREAE LIBAVII D.
plices saltem medicari contendunt. Ita
enim occurrit: Non est ipsis veluti ego
opinor, inuentum quid ipsum in se ipso
calidum, aut frigidum, aut siccum, aut
humidum, quod nulla alia specie com¬
municaret. Bene hoc. Quia enim
mne quale, secundum illa dicta, aut con¬
temperatum est ex primis; aut coniun¬
ctam habet speciem qualitatis aliam, nem¬
pe calidum semper est autcum sicco, aut
cùm humido, &c. Ideo vanum est, illos
curare posse aut velle per calidum solum,
aut humidum solum, &c. Insuper omne
calidum, vel frigidum, &c. Simul adiunctam
habet aliquam vim ex saporibus, & ad nu¬
triendum iuuandumque certam quandam
rationem; Igitur non videndum esse mo¬
net, calidum sit aliquid an frigidum sal¬
tem; sed & de aliis viribus contemplandum.
Nam fieri posset vt iubens calidum sume¬
re; quis noxium & venenum sumat, &c.
Inconsiderata itaque illa medicandi ratio
est & incerta. Et haec vera esse, sensus com¬
munis euincit. Sitienti enim a calore, non
offerendi sunt manipuli papaueris, aut
lactucae; multominus, opium & cicuta;
sed aqua, aut liquor ex hordeo excoctus,
vel alia decentia, idque modo decente.
Inquit tamen Hippocrates iterum de ve¬
teribus:
Non
In mistione
non solae sim¬
plices quali¬
tates primae.
Medicus in
medicina non
debet atten¬
tus saltem esse
ad calorem
eius, sed &
ad vires con¬
iunctas, &c.