821
600 ANDREAE LIBAVII D.
rum quae supra fuerunt allata. Et respon¬
det pulcerrime cum totius libri sententia
& scopo. Sed nota etiam hoc axioma Hip¬
pocrate & Galeno dignissimum: Amplius
porro (ait) etiam alia quaecunque mala
homo patitur, omnia a facultatum poten¬
tiis fiunt. Graecus ita: [GR][unchecked]ἔτι τοίνην τ’ ἄλλα ὅσα
κα κοπαθέει ἄνθρωπος, πάντα ἀπὸ δυνάμιων γίνε¬
ται.[/unchecked][/GR] Ecce praemisit caussas duas, vna qua¬
litates comprehendit, altera fluxiones.
Iam adduntur aliae facultates vt amaritu¬
do, acredo, &c. Et, vt tibi, Neophyte,
oculi doleant, ab amara bile aestus & im¬
potentias multas deducit, qua vel sponte
(Ecce haereticum & Galenicum Hippo¬
cratem) vel medicamento purgata, dolor
& calor profligetur. Inquit etiam ab aerugi¬
nosa, acuta, & acri bile concitari rabiem.
Deum immortalem, tune haec non ani¬
maduerteras? Quae lippitudo, oculos tibi
occupauerat? Vide etiam quomodo tem¬
peramentum conficiat ex calido & frigi¬
do commistis, & non ex sale tuo, sulphure
& mercurio.
Quomodo tibi vero placent haec quae
refert his verbis? Caeterum & cognoscere
oportere mihi videtur nimirum quae affectio¬
nes homini ex facultatibus ac potentiis,
quae item ex figuris adueniunt. (nota
niei in Hipp. morbos duplices ex crasi & organorum
laesione)
Morbi a fa¬
cultatibus.
Bilis nomi¬
natiur.
Hipp. tempe¬
ramentum non
ex elementis
Paracelsi¬
cis.
Morbi orga¬
nici in Hipp.