821
ANTIGRAMANIA. 601
laesione) Sed quid est facultas? Num Para¬
celsica [sic] essentia? Nullo modo: Sed facul¬
tas est (inquit) humorum (ringis sophi¬
sta?) summas vires & robur nosse. Quae
figurae? Quae in homine insunt cauae, ar¬
ctae, solidae, rotundae &c.
Ecce totus Hippocrates in Galenum
irrepsit; Et fortassis Galenus est ille ipse
Hippocrates, sicut Pythagoras fuit Eu¬
phorbus, ante quadringentos a suo tem¬
pore annos, apud Troiam miles. Tribuit
etiam figuris vitia ab humoribus attractis;
quod nullo modo facere debuit, ex sen¬
tentia Neoparacelsi, quia a Galeno dissen¬
tit, estque Spagirus. Agnoscit iterum spi¬
ritus; quo inclinare videtur ad vulcaniam.
Sed de flatibus notum est quomodo gig¬
nantur; ne opus sit vlla dubitatione. Tan¬
dem etiam alia organica vitia addit, vt sic
absolutum & consummatum Galenum
repraesentet. Vbi iam gloriatio tua Neo¬
paracelse? An non euanuit? Ergo nos vi¬
cissim sicut tu; gratias maximas Hippo¬
crati (quanquam tu non potes gaudere
ius testimonio, vt qui autoritates repudi¬
abas ante conflictum, & mortuas literas
vocabas scripta) pro tanta verborum cla¬
ritate; eique prorsus immortales, imo ae¬
ternas agemus pro tam fideliter & egregie
confuso, concusso & stupefacto Neopa¬
racelso
Pp 5
Facultas
quid?
Figurae viti¬
atae ab hu¬
moribus.
Id in eodem
libro doce¬
tur de victu
immodico
& intempe¬
stiuo. &c.
Imitatio gra¬
tiarum actio¬
nis Paracel¬
sica [sic].