821
ANTIGRAMANIA. 603
in physico libello motum a forma, non
a materia oriri affirmat. Haec Neopara¬
celsicus ille argutus Hippocratis inter¬
pres. Vnde verò hoc argumentum
licuit? Ex his scilicet. Nam qui panem
ex tritico parauit, calidum, aut frigidum,
aut siccum, aut humidum abstulit. O plu¬
teos, Cata pultasque fortes.
Negat Hippocrates in cocto panè re¬
stare calidum & frigidum; Quo ergo
abierunt? Respondet ille; contempe¬
ratio facta est & mistio. Calidum enim
addito frigido, (tritici farina aqua.)
cogitur ad moderationem. Ergo non
omnino discesserunt, sed cum actu non
insint, restant potentia, vt in omni
misto. Et talia solet natura soluere, &
in actum reducere. Non ergo separat
Hippocrates Spagirice, sed miscet &
vnit Galenice. Itaque in ventriculo
mnia digeruntur in humorem; ex hac
postea per separationem in intestinis &
epate nascuntur singulares: id quod to¬
tum obsistit Neoparacelsicae phantasiae.
Hanc separationem si intelligas; fue¬
rit sane ventriculus Hippocratis peri¬
tus Spagiriae & anatomiae essatae. Quid
tùm postea? Sed Neophytus medicum
Spagi¬
Qualitates
simplices in
misto quo
secesserint.
Non tantum.
Hipp. sed &
omnia ani¬
malia spagi¬
rian callens
eo sensu.