821
604 ANDREAE LIBAVII D.
Spagirum ex eo facit: Et vt hoc fiat com¬
mode; ex alimento facit medicamentum;
Ex Diaeta transit ad pharmacian, ex co¬
ctione panis, gignit per spagiricam meta¬
morphosin medicinae confectionem: ex
vnione separationem, & quoduis mutat
in quiduis. Quid ni istud? Coquus vene¬
ratur spagirian. Facile ergo ex eo & arte
ius fieri potest Spagirus. Nam & Aristote¬
les dicebat, quod ea quae symbolum habe¬
rent, facile in se mutuo verterentur. Sed
agnito sophismate tam ignauo & crasso
satis est imprudentiam & stultitiam Neo¬
paracelsi arguisse. Non potest tamen illam
transmutationem perficere nisi pungat
Galenicos & illis aliquid fauillarum in os
ingerat. Vocat eos iterum humoristas. At
talis est & Hippocrates in eo ipso libro.
Dicit eos omnem spem & fiduciam sanan¬
di ponere in qualitatibus: magnum quan¬
tum mentitur. Multum tamen ponunt;
idque docti a praeceptore Hippocrate in
Spagiria praesente. Sed qualia concinnat
medicamenta? Inepte: Quae, debebam
dixisse. Nam Neoparacelsica sunt tantum
essentiae & arcana; quae non cadunt in
praedicamentum qualitatis; vix etiam ser¬
uant quantitatem. Non enim raro cum
fauillis in aerem auolant. Ergo ne nec ca¬
lida sunt illa, nec frigida, nec humida,
nec
Metamor¬
phosis alimen¬
ti in medica¬
mentum &c.
Conuitia in
Galenicos.
Paracelsici
non habent
qualitates,
sed meras es¬
sentias.