821
610 ANDREAE LIBAVII D.
loco: Qui medicinam Deo dignam cen¬
set, is Spagirian laudat, estque Spagirus.
Veteres ante Hippocratem medicinam
Deo dignam iudicabant; Veteres ergo
Spagiriam laudarunt, fueruntque Spa¬
giri. Propositio probatur, quia ad DE¬
VM referri, competit Spagiriae. Et hoc
facere est spagiri. Assumtum dependet
ex authoritate Hippocratis. Sed tamen
& Hipp. ipse ita cum Abderitis sensit,
liisque multis. Verum propositio quàm
infelix est? Dicebat Apostolus; Omne
honum & perfectum a DEO: Cicero ex
Platone nullam magnam virtutem sine
afflatu diuino esse aiebat: Plato Philo¬
sophiam rerum diuinarum & humana¬
rum scientia definiebat, eiusque initia
reuocabat ad Deum; DEVS ipse a salua¬
tore dicitur sinere solem suum oriri bo¬
nis & malis: Omnes ne hi Spagiriam
laudarunt fueruntque Spagiri? Sed tum
illi veteres tum Hippocrates a te nimi¬
um quantum dissentit, teque refutat to¬
tum in eodem libro. Quomodo enim
tibi sapit haec sententia: Videtur mihi
maxime de hac arte dicturum oportere
vulgo ac plebeis hominibus nota dicere.
Certè non satis excoxisti Hippocratem,
Nondum enim tuus est, qui solebas su¬
pra
Correctio
Dianoeae.
Confutatio.
Eiusdem li¬
bri axioma¬
tis euinci¬
tur contra¬
rium.