821
ANTIGRAMANIA. 623
cto (de partibus talibus accipio) at fluxio¬
nibus ipsis ad temperiem redactis & conco¬
ctis. Reducere ad temperiem & coquere sit
ne impossibile naturae a medico adiutae?
Sed quid tandem sint illae tincturae expli¬
cat verbis Hippocratis: Et his maxime
(inquit) homo afficitur (intellige tinctu¬
ras calidas & potentes) quia secundum Hip¬
pocratem: Quaecunque homo patitur, om¬
nia a facultatum potentiis proficiscuntur.
Dictum explicatum est supra. Hic poten¬
tiae seu facultates maxime sunt tincturae
Neoparacelsicae, quae corpus laedant. Non
dicit Hippocrates maxime id fieri a tin¬
cturis, sed simpliciter omnia a facultatibus
fieri. Tincturas solent vocare Chymici
extractos cum essentiis colores rerum, ad
tingendum aliud similiter aptos. Inepte ad
morbos applicantur, quasi & his sint tin¬
cturae fortes, quę Hippoc. vocentur facul¬
tates, quae vox longe designat aliud. Et si
enim per tincturas accipias humores, ha¬
bitusque qui in arquato nigro, ictero & aliis
foedant corpus; Hippocrati tamen hi ipsi
neutiquam sunt facultates seu potentiae.
An non illae quas ante saepe nominauit, &
post subiicit, nempe amaritudo quam ille
solitam vocari flauam bilem, ait? Item
cum dicit frigiditatem & caliditatem
mnium [GR]δυνάμιων ἥκιστα δυναστευειν ἐν τῷ σώματι[/GR]:
mani¬
Tincturae
quid secun¬
dum Parae¬
celsicum.
Tincturae
Chymicae.
Facultates
Hippocrati¬
cae eius loci.