821
624 ANDREAE LIBAVII D.
manifestas vna comprehendit. Vt sic
Hippocrates omnia fieri in corpore pa¬
themata scribat a qualitatibus simplicibus
& hoc nisi ad extremum sit peruentum mi¬
nime perniciose; Deinde ab his, quae cra¬
sin sequuntur, vt acerbitate, amaricie, &
aliis: tertio ab humoribus. Infra Hippoc.
ait: caeterum & haec cognoscere oportere
mihi videtur, nimirum quae affectiones
homini ex facultatibus ac potentiis quae
item ex figuris eueniunt. Quod autem di¬
co tale est: nempe nosse facultatem, esse
nosse summas vires & robur humorum.
Suntne hae tuae tincturae Neoparacelse?
Tune transires in Galenicorum castra?
Vide quam turpiter te prostitueris. Dein¬
de an illa ipsa nequeant curari? Cur Hip¬
pocrates amaritudini, quam bilem vocat
intellige aut similiter per dulcedinem
ipsum intellexisse sanguinem & pituitam
dulcem, per acciditatem bilem atram, per
stypticitatem pituitam, acidam, aut etiam
atram, & aeruginosam bilem, &c. (opponit
purgationem (iterum galenissat Spagiri¬
cus Hippocrates) seu naturalem seu arti¬
ficialem tempestiuam, & addit, manifeste
aegrotos & a dolore & calore liberari? Ec¬
ce deprehensus es [GR]ἐπ αὐτοφώρῳ[/GR]. Finge ali¬
quid, nugare, mentire, coelum terrae misce,
& Vulcanum illum claudum cum forcipi¬
bus ad¬
Has secundas
vocant.
Nosse facul¬
tates quid.
Curabilia
sunt ea quae
Hipp. posuit,
citra tinctu¬
ras Galeni¬
cae.