821
626 ANDREAE LIBAVII D.
[GR][unchecked]ἐγὼ δὲ τουτέων μὲν ὅσα τινὶ εἴρηται σοριστῇ ἰητρῷ
γέγραπται περὶ φύσιος ἥαστον νομίζω τῇ ἰητεικ
τεχνη πρσήκεν, γραφικῆ,[/unchecked][/GR] &c.
Falsi quidam medici & sophistae Hippo¬
cratis tempore in ore habebant, neminem
posse scire medicinam, qui ignoraret quid¬
nam esset homo; & quomodo genitus pri¬
mum, quomodoque compactus. His opponit
iudicium suum, non absolute nec simplici¬
ter, sed de anatomia illorum medicorum &
sophistarum, quam illi de naturae cognitio¬
ne habebant, quod minus conferat aut con¬
ueniat medicinae quàm pictoriae. Non ne¬
gat nihil conferre, sed id parum esse dicit.
Et hoc perinde se habet, ac si dicerem de
Neoparacelsicis: Gloriatur ille nullum me¬
dicum posse esse sine noticia Chymiae hu¬
ius: At ego dico, eam Chymiam, quam ipse
profitetur aut describit, ne tantillum qui¬
dem prodesse medicinę cum potius inser¬
uiat pictoriae ad colores depurandos. Ta¬
lem & illi anatomiam habebant, vt non me¬
dicis sed pictoribus congrueret. Quid ergo,
num nulla naturae noticia & anatomia est
necessaria medico? Neoparacelsus supra
essatam suam necessariam esse dicebat, ma¬
terialem seu topicam omnino iam negat
autoritate Hippocratis. At inquam ipse
dippoc. multa habet anatomica & tracta¬
tus de natura? In lib. de natura pueri expe¬
dit
Interpreta¬
tio loci.
Reiicitur.
imperfecta
& oscitans
anatomia.
Hippocrates
solers anato¬
micus.