821
636 ANDREAE LIBAVII D.
& lapides seiungis a mineralibus? Dignus
eras etiam logica ferula. Galenicos pun¬
gis; quod metallica & mineralia repudi¬
ent, in quibus tamen praestantissima pars
anatomiae essatae, & nobilissimi membro¬
rum spiritus lateant. Si posses verum dice¬
re & oculis monstrare, ego exorarem Ga¬
lenicos, vt pedibus irent in tuam senten¬
tiam & manibus irreperent. Quaeso te vt
tibi habeam fidem, monstra mihi in quo
minerali latet spiritus sophistae; vt eum
sciam, & possim excoquere ad purum.
Monstra autem ita, vt oculis cognoscam,
& certo concludam illum spiritum tuum
esse. Caue vero ex spiritu mihi facias cor¬
pus aliud, quam quod sua natura est. Ga¬
lenici credunt te potius cerberum a solio
regis inferni posse in luce superna mon¬
strare, quam promissis stare. An autema
medicina exulare iubeant mineralia & me¬
tallica, testantur veterum & recentium
scripta, quae te turpissimi conuincunt men¬
dacij. Interim tamen adeo dementes non
sunt, vt si parabiliora, & securiora suppe¬
tant ex vegetalibus, animalibus & calore
coelesti, incertas tuas actiones, & muta¬
bilia & admodum suspecta mineralia, non
sine magno labore & precio redimenda,
approbent vsurpentque. Non est in illis
solis chymia. Vtentur illis cum commo¬
dum
An Galeni¬
ci mineralia
abiiciant.
In minerali¬
bus esse spiri¬
tus membro¬
rum nobilis¬
simos miri¬
ficum para¬
doxum.
Galenici no¬
lunt ambi¬
guis mederi,
ubi certiora
suppetunt
cum non sit
necessarium
curare per
mineralia.