821
ANTIGRAMANIA. 637
dum erit, te inconsulto. Interim cur tu
tantopere praedices mineras tuas hene vi¬
dent, cum enim sint cothurno versatilio¬
res, facile potes latitare, & quiduis pro es¬
sentia venditare, quam versutiam vegeta¬
lia & animalia tibi intercipiunt. Quam vel¬
les vt tecum in specus metallicas desilirent?
Quod speculationes de humoribus & cra¬
sibus vocas phantasticas & aniles, maliciae
tuae est. Celsus quem citasti, sapientissimo¬
rum sententias vocat. Si de iis contendunt
medici; id facit ad veritatis inuentionem.
Contendunt autem ita; vt in erim nul¬
lum sit detrimentum medicinae. Paracel¬
sica principia non tantum controuersa sunt,
anilia & phantastica; sed & stulta & impia;
dico autem principia ea, quę pro artis prę¬
ceptis hibet veritati vim facientia, quo¬
rum numerum eructauit insanum. Sed
pergamus. In septima insania ille bonus
Graecus & latinus ex [GR]ἱστείν[/GR] & narratione fa¬
cit fabulam. Debent tibi Graeci & latini
pueri pro hac stulticia virgas bene lentas
& mordaces. Tune tantus asinus non ve¬
reris ex historia facere nugas in re seria?
Non vis nobis permittere ocularem ana¬
tomiam; iam etiam rationalem tollis. Si
trunci essemus, quos Vulcano obiiceres,
id malles. Sed trunci in malleos versi ex¬
cutient tibi & sensus tui & rationis nebu¬
lam;