821
ANTIGRAMANIA. 639
cum ipso. Monemus in vestibulo huius dis¬
putationis, medicam artem ad autores ipsos
à quibus collecta & explicata est, non ita
alligatam esse, vt nullum sibi ius in natura
rerum seruauerit. In rebus enim ipsis, vsu
& experientia, noticia sensuum & ratio¬
nis praecedente, spectata confirmataque con¬
sistit primum. Inde eminet elucetque. Itaque
& aliquibus partibus per mundi secula in¬
crementa capit, dum se exerit magis. Ad
eam reuocanda sunt autorum decreta &
explicationes, vt si consenserint, valeant,
sin minus, repudientur. Fatemur veteres
multum praesticisse in obseruanda, explican¬
da, tradendaque ea, ita vt certis Theorematis
comprehensa ad artis absolutionem, quan¬
tum, ab hominibus fieri constituique potest,
peruenerit opera sequentium coniuncta
prioribus. Sed & hoc non diffitendum est,
antequam axiomata constituta sint, dum quae
dam ex probabili secundum nos, fuerunt
eruenda, & syllogistico iudicio firmanda,
extra artem de multis fuisse quaesitum; & dubi¬
tatum, quae dubitationes immistae sunt de¬
scriptioni toti, quae constat praeceptis simul,
& interpretamentis, & his quę aliunde, vt ex
physicis &c. ad disputationes fuerunt adhi¬
benda. Nec mediocriter laboratum discepta¬
tumque est de rebus medice enunciandis, altero
commodius altero & acutius de illis disserente
Itaque
De diffensis
Galeni secum
met ipso.
Ars vera est
etiam erran¬
te aliquan¬
do artifice.
Ars editae
est cum inter¬
pretamentis
& initiis ad
inuestigan¬
dum assum¬
tis.
In disciplinae
vocabulis et¬
iam multa
quaesita.