821
638 ANDREAE LIBAVII D.
lam; tuamque vanitatem vel pueris riden¬
dam propinabunt. Si omnem scientiam ex
causis deduxisti; & nostri per sensus & ra¬
tionem philosophantur de causa efficien¬
te, materiali, formali, finali hominis, quid
requiris amplius? Scilicet nemo homi¬
num hactenus quid sit homo cognouit.
Sed tu in crucem cum tuis deliriis. Octauum
[GR]τερέτιςμα [/GR]non est melius prioribus. Fallit
assumtum [GR]κατά τι[/GR] elencho. Non omnia
quae medicina requirit, sunt in anatomia.
Magna tamen portio inest, & fundamen¬
torum pars prima. In tua vero vulcanica
sectione quid habes de medicina amplius,
quam quod nostri Seplasiarij, & metallorum
coctores? Putida enim esse sigmenta, quae
blateras de perfecta cognitione omnium
per eam, supra demonstrauimus. Diaetam
melius in fornacibus, & focis coquorum
vulgarium quaeram, & inveniam, quam in
ventribus equinis Vulcani tui. Dignus
ras qui per mensem sine alio cibo & potu
ibi detinereris, vt a mineralium essentiis
viueres. Nos omnia coniectare, vanè di¬
cis. Aliquas coniecturas in applicatione
praeceptorum ad singularia sequi necesse
est. Ars habet nullas. Coetera virulentiae
tuae testimonium perhibent.
Adhuc de dissensu Galeni & Hippocra¬
tis. Audite nunc etiam dissidium Galeni¬
cùm ipso.
Galenici
mnem vim
scientiae ex¬
cutiunt.
VIII. So¬
phisma.
Anatomia
Paracelsica [sic]
vix aliquam
ad medican¬
dum mate¬
riam praesta¬
re potest, de
arte vero
mnino ni¬
hil.
Coniecturae
Galenico¬
rum.
Non respon¬
detur stulto
ad omnia
conuitia.