821
ANTIGRAMANIA. 643
eam elaborandam. Ita iudicamus etiam
de enunciationibus & vocum disciplina,
At nostri Paracelsistae pro arrogantia sua,
& supercilio insolente, non intellecto
modo artium constituendarum, ex il¬
lis sententiis inter se collatis, controuer¬
sisque eliciunt artis nostrae imbecillitatem
& imperfectionem, imo vix vmbram
ius nobis relinquunt, clamantes omnia
esse plena factiosis opinionibus & incer¬
tis: nihil habere nos cui innitamur. Se
posse certam; immotam, firmamque
producere & ita stabilire, vt remoto om¬
ni dubio certissima eluceat veritas. Vti¬
nam vero starentillis tam magnificis pro¬
missis, & non potius fumos vulcanicos
venderent. Verum enimuero hoc
gunt, illud ommittunt, praestito hoc solo,
vt sententiis quibusdam conuulsis, & no¬
uis praeparationum modis, voculisque in¬
uentis in admirationem ex aliorum prae se
contemtu perueniant, id quod studiose
iam praeter superiora machinatur Neo¬
paracelsus. Colligit contradictorias
Galeni de humoribus sententias. Sun¬
to illae tales; quid tum postea? Gale¬
nus hanc arti operam nauauit, vt illam
puram absolutamque relinqueret. Ad hoc
ei per disputationes de probabilibus fuit
perueniendum. Si nos illas saltem conten¬
tiones
Ss 2
Paracalsici
artes iudi¬
cant, cum artium
modum non
intelligant.
Quid prae¬
stent Para¬
celsici [sic].
Galeni di¬
versae locu¬
tiones de hu¬
moribus, non
arguunt ar¬
tis incertitu¬
dinem.